About
Menu

superlectile

SUPERLECTILE
, Stragulum, quod lecto insternitur, vel etiam id omne quo lectus instruitur. Bulla Benedicti XII. PP. apud Stephanot. tom. 10. Fragm. MSS. pag. 115 : Sic oculos avaritiæ cæcitas excæcavit, quod necdum lectos et alia Superlectilia eorumdem hospitalium et leprosariarum per eos ibidem reperta conservare ac adaugere, ut tenebantur, damnabiliter obmiserunt, etc. Charta ann. 1343. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 201. col. 1 : Quod dicti monachi et capellani habeant et habere debeant segregate et ad partem domus, suam coquinam, cellarium, granerium, aysimenta, cubilia et Superlectilia aliaque sibi necessaria.
SUPERLECTILE
, pro Supellectile, supellex quævis. Lit. Petri comit. Autiss. ann. 1229. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 718. art. 35 : Constitui etiam et concessi, ut dictis hominibus (Mailliaci) ad aisamenta sua, videlicet dolia, cupas, cistas, et omnia alia Superlectilia, de quocumque nemore sint, sive (l. sine) omni occasione vendere liceat. Libert. Villæfranchæ ann. 1369. ibid. pag. 700. art. 6 : Concessimus...... quod senescalli...... aut alii officiarii regii aliqua de causa non capient vel arrestabunt...... equitaturas, carnalagia sive Superlectilia aut alia eorum bona consulum aut habitatorum dictæ villæ, etc. Vide infra Supletale.

Saved

Recent