suprema
Quando sol supprimitur, in Gloss. Isid. Solis occasus.
-
…ut intellegas facta eius cum dictis discrepare Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus, inquit, vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus. sed quid oratione te flectam…
Cicero, Philippicae
-
…vivere, hic diu vixit. quamquam, o di boni, quid est in hominis natura diu da enim supremum tempus ; exspectemus Tartessiorum regis aetatem fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat…
M. Tullius Cicero, De Senectute
-
…et luce carentes in Iovis Augustique adytis templisque duarum Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis mactatas taetro leti inmersere barathro, supremum regimen crassis in partibus orbis esse rati mersoque poli consistere fundo. quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt ,…
Prudentius, Contra Symmachum
-
…sibila, longe tergeminus custos, penitus via longa patescat manibus egregiis, eat horrendumque silentis accedat domini solium gratesque supremas perferat et totidem iuveni roget anxius annos. Macte pio gemitu dabimus solacia dignis luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro inferias…
Statius, P. Papinius, Silvae
-
…, Iule Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates…
Vergil, Aeneid
-
…quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci…
Vergil, Aeneid
-
…. laudata est pro rostris a G. Caesare pronepote qui mox rerum potitus est. At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu…
Tacitus, Annales
-
…absiliunt metus urget aves ; cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur. hinc…
Statius, P. Papinius, Thebais
-
…, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus. iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem falli t sicut illa…
Pliny the Elder, Natural History