About Report a problem

Menu

susana

SUSANA
, apud Willel. Thorn. de terra maneriorum mensurata : Summa terræ arabilis 567. acræ dimidia ; summa totius cum terra Susana 2149. acræ, etc. Ibidem : In marisco cum aqua 318. acræ,... et de terra Susana 400. acræ, etc. Mox : Item de feodo vesturæ de terra Susana et bosco 42. acr. Rursum : Item apud Stodmersch, de terra Susana, prati et marisci 480. acræ, etc. Ubi Somnerus ait, terram susanam esse terram defrugatam, vel cujus status nimia et diutina cultura prorsus exeditur, etc. a Gallico Suranné quod annum excedit. Sed ut verum fatear, vim vocis non assequor omnino.
Susseina Terra
, Eadem notione, in Domesdey, in Monast. Angl. tom. 3. pag. 306 : Item centum acræ de marisco, et valet acra communiter per annum 3. den. et pascunt in marisco et terris Susseinis.

Saved

Recent