About

Menu

tertiaria

TERTIARIA
, Vectigalis aut tributi species. Charta Conradi Imp. pro Pisanis Tyrum incolentibus, apud Ughellum tom. 3. pag. 488 : Ut a Pisanis... nomine Tertiariæ aut alicujus directuræ possit exigi, etc. Alia Guidonis Regis Hierosolym. ann. 1190. pro Massiliens. apud Guesnaium in Annal. Massil. pag. 336 : Ut per omnia loca liceat vobis libere intrare et exire, commorari et negotiari cum magnis navibus et lignis parvis de riberia, per mare et per terram cum universis rebus vestris sine ulla directura et Tertiaria, vel anchoragia, et absque alia exactione, etc. In Constitutionibus Siculis lib. 1. tit. 69. § 1. Tertiaria dicitur, quod a Bajulis recipiebatur in certis tantum quæstionibus et personis, commodato videlicet, mutuo, et deposito. Hispanis Tercero, est arbiter, Tercera, arbitrium. Vide Tertia 7.
TERTIARIA
, Aremoricis Tierçage, Idem quod Tertium 2. Vide in hac voce. Charta H. Turon. Archiep. e Tabulario S. Vincentii Cenom. : Herbertus Frumengerii, dum Cenomanensi præessemus Ecclesiæ, aliquando a nobis excommunicatus pro primitiis et pro Tertiaria, quæ Presbyteris pertinet, quæ capiebat in Ecclesiis ... quæ juris monasterii S. Vincentii sunt, infirmitate coactus, prædicta Ecclesiæ S. Vincentii reddidit, scilicet primitias et Tertiariam. Concilium Tolet. ann. 1323. can. 13. de Decimis : Ratione autem scriptæ distributionis, quam tradit Tertiario, cum pro scriptura de acervo satisfaciat scriptori, vel scripturæ constitutionis tertiarii vel aliquem tertiarium faciat, aut a Tertiaria excuset, nihil penitus recipiat, cum ex primis occasio furandi, ex ultimo non solvendi decimas præbeatur.
TERTIARIA
, Tertia pars fructuum, quam conductor reddit locatori, prædiumve tali conditione locatum. Statuta Castri Redaldi fol. 21. v° : Statuimus insuper et ordinamus pro communi et publ. Castri Redaldi et hominum ipsius quod amodo nullus mezadrus, terzarinus, laborator, affictabilis vel molinarius possit terram, molendinum seu aliam rem contam ad mezadriam seu Tertiariam, seu aliter ad partem vel ad affictum, dimittere vel relinquere, etiam elapso termino..... nec ad aliam mezadriam, Terzariam, molendinos vel affictus, in totum vel ad partem transvolare sine licentia dicti domini sui. Eadem, ni fallor, notione in Charta ann. 1296. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 161 : Je Guillaume..... doi et sui tenu à rendre et à paier d'an en an.... à hommes religieux..... de S. Vendrille dis sols et sept deniers tournois d'annuelle rente pour la raison de la Ciercheverie des frus crosans en une acre et xxix. pieches de terre, que lesdis religieux ont franchi de ladite Ciercheverie à moi..... à tenir et à avoir ladite rente pour ladite Tierchenerie. Vide Terzaria.
TERTIARIA
, in regno Neapolitano, ut docet Lucas de Penna, iis qui jure Francorum vivebant, idem quod Tertia 5. Ibi vide. Contractus matrimonii ann. 1358. apud Salernum : Promisit..... domicellæ Johannellæ uxori suæ in dodarium et Terciariam, seu pro dodario et Terciaria annuas uncias auri 220.
TERTIARIA
, Femina Deo sacra ex aliquo Ordine religioso. Concilium Tolet. ann. 1582 : Constitutioni...... Pii V.... de clausura a sanctimonialibus et ab iis fœminis, quæ Tertiariæ seu de Pœnitentia vocantur, servanda, etc. Vide Tertiarius 1.

Saved

Recent