About

Menu

ventile

VENTILE
, Idem quod supra Ventellum. Charta Caroli V. reg. Franc. ann. 1379 : Quod religiosi (S. Amandi in Pabula) essent... in possessione et saisina habendi et in solidum, in cursu rivuli prædicti, quoddam torculare ad oleum et unum Ventile sive exclusorium aquæ, in eorum alta justitia et dominio existentia et situata, dictumque Ventile erigendi, descendendi et claudendi, prout eis licebat, pro aqua fluenda vel retinenda, dum eis placebat et casus emergebant.
VENTILE
, Gall. Moulin à vent, quod vento versatur. Charta ann. 1490. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 429. col. 1 : Præterea in antiqua Gora quatuor integros agrorum mansos,.... cum quatuor suis propriis colonis, atque duo Ventilia molendina, etc. Vide in Molendinum.

Saved

Recent