veredi
Veredus,
Veredos antiqui dixerunt, quod veherent, i. ducerent redas, vel quod vias publicas currant, per quas redas ire solitum erat.
Veredus: crætehors, i.
Rhedæ equus. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Joan. de Garlandia in Synonymis :Est Veredus equus, vectans rhedam quasi currum.
Alibi :Rhedæ vectores nos dicimus esse Veredos.
Victor lib. 2. Hist. de Persecut. Vandalor. :De veho, de rheda, dictum reor esse Veredum.
Dirigit præceptum, quod etiam universæ Africæ Veredis currentibus destinavit.Gesta Constantini M. :
Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione post se truncatis Veredis, Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, etc.Charta Ludovici Pii Imp. pro Hispanis apud
Diago:
Et Missis nostris aut filii nostri, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut Legatis, qui de partibus Hispaniæ ad nos transmissi fuerint, paratas faciant, et ad subvectiones eorum Veredos donent.Vita S. Theophanis Confess. n. 14 :
Πάντες μὲν οὔν ἤγοντο ἵπποις, ἡμιόνοις, άνδραπόδοις, καὶ βερέδοις ὐπηρετοὑμενοι.Occurrit passim in utroque Cod. tit. de Cursu publico, et al. et in vett. Formulis. Vide Paraveredi.
veredivadunt. Vetus Notitia Hispanica æræ 829. apud Anton.
Et descendit, ubi intrat arrogio, quæ dicent Rubisco in Syle, et conclude per illum arrogium di Rubiscum, et pergit per illa, quæ exiit in Donati ad illas Veredas de Mamonela, et pergit per illa Vereda antiqua usque vadit ad terram Tremu, etc.Charta Ordonii II. Regis æræ 947. apud eumdem :
Et inde per radicem Litoriæ, deinde in Almanti,Alia Bermundi II. Regis æræ 1035. apud eumdem tom. 5 :inde per Petraforta, et inde per medium montium, quæ vocitant Meta, deinde per illa Vereda majore, quod discurret de Astorica ad Castrum Litoriæ, etc.
Quæ jacent contra parte de Minea, sub illa Vereda, quæ descendit ad ambas mistas.
Veredarioshabent leg. 17. et 50. Cod. Th. de Cursu publico (8, 5.), Senator lib. 2. Epist. 31. lib. 4. Epist. 47. Julius Firmicus lib. 3. Matth. etc. Papias :
Quos etiam nec Episcopus, nec Abbas, vel quilibet alius eos Veredariorum more in missaticis instanter transmittat.Veterem Chartam ex Tabulario S. Martini de Campis apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 33. subscribunt
Ludovicus filius Regis. Forte is Magistratus, quem hodie(postmodum Rex Franc. VI.) Gervasius Dapifer, Frogerius Catalaunensis, Willelmus Garlandensis, Fredericus Camerarius, Balduinus Veredarius
Innotuit res Chuonrado in Frantia tunc posito ; nam Veredarii et episcopo capto et recepto dies et noctes celeres ibant.