accolae
Accola, cultor loci in quo non est natus. Unde quidam :
Accola non propriam, propriam colit incola terram.
Ergo non habitatores, sed Accolæ sumus terræ hujus. Accola enim temporalis diversorii spem gerit : habitator autem spem omnem atque usum suæ illic substantiæ locare videtur, ubi habitandum putaverit.
Nec ad homines suos tam ingenuos, quam et servientes, seu Accolas ipsius Monasterii distringendum.Antiquitates Fuld. lib. 1. trad. 39 :
Una cum domibus, ædificiis, Accolabus, mancipiis.Ita apud Marculfum. lib. 1. form. 13. Hinc restituendum constat pariter
Accolabus, in Trad. 27. pro
accolabiis, unde Spelmannus
Accolabiumperperam confinxit, pro domo rustica quam Accolæ habitant : quippe his locis
Accolabus, idem valet ac
Accolavis, seu
Accolis.
Ingenui. - Accolæ præfatæ villæ, commanentes in ipsa villa, debentes omnes dies 9. aut den. 4. - Forenses homines debentes unusquisque denarios 4. Servi vel ancillæ intra villam.
De uno quoque manso ingenuili exigunturTabularium S. Remigii Remensis :6 denarii, et de servili3. et de Accola unus, et de2 Hospitibus1.
Theutbertus et Hrodoernus ingenui tenent AccolamAlibi :1 : arant mensuras, et corrogant, ut ingenuiles mansi... est ibi aspiciens Accola1. et est in Concia villare... habet et ipsa Accola campos2. habentes map.6.
Sunt ibi AccolæIbidem :2 ; una solvit sol.2. pullos2. altera den.12.
Sunt mansi ingenuiles.45. serviles32. Accolæ2 ; donant annis singulis speltæ modios545. ordei mod.1045. etc
Accolavi, Accolæ. Marculfus lib. 2. form. 41 :
Quidquid reliqui Accolavi vestri faciunt, nos reddere spondimus.
Accolani.
Et quod vobis ex hoc legitime redditur, terræ debetur, sicut reliqui Accolavi nostri reddunt.
Tam in terris, mansis,... accolabus, merito Accolanarum, vineis.Ubi
meritum Accolanarum, est reditus domus rusticæ, nisi legendum sit
accolavorum.
Ipsa vero loca una cum colonis, Accolanis, servis, libertis in ipsa loca commanentes, et cum omnes adjacentias ad se pertinentes, etc.
Una cum omni facto Accolonorum et servorum, quidquid in jam dicto agro nos videmur possidere, et ad nos ex qualicumque attracto pervenerit, totum cum omni integritate ad jam dictam Ecclesiam S. Salvatoris, et Monachis præsentibus et futuris, per succedentium vices volo.