About
Menu

advenimentum

ADVENIMENTUM
, Gallice Biens adventifs, in Consuetudine Arverniæ art. 1. tituli 14. Quidquid hereditate aut alio quovis modo mulieri venit post sua sponsalia. Sic autem dicuntur quod non augeant dotem. Charta ann. 1389. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 404 : Pro omni et toto jure et omni actione, portione, parte, partatgio, legitima, successioneque et Advenimentis quibuscumque dictam Johannam Delphinam... contingentibus.
ADVENIMENTUM
, Conventum, pactio, Gall. Traité, accord. Charta ann. 1198. ex Bibl. reg. cot. 19 : Hæc est charta Advenimenti, quod Poncius Furnerius cum Poncia uxore sua fecit... Quod Advenimentum tale est, quod Poncius Furnerius gratis et bona voluntate donat Ponciæ uxori suæ medietatem totius illius terræ et vineæ, ac totius tenenciæ, quam de saisio S. Johannis... tenet. Alia ann. 1209. cot. 17 : Hæc est carta Advenimenti et excambiamenti, quam cum nostris spontaneis voluntatibus facimus inter nos.

Saved

Recent