aquaria
J. Wafrer et Ade de ~ia, garcionibus officiorum hospicii regis
[servienti regis ] ~ie [sue ]
de officio ~ie
A. Mathewe, generosum ~ie nostre
Consuetudinem autem, quam vulgo dicunt Aquariam, festivissimo Regis Dagoberti anniversario, refectioni Fratrum assignavimus.Bulla Innocentii II. PP. ann. 1172. in Hist. S. Martini de Campis pag. 172 :
Apud Ruam, Vertumnum, et Waben, reditus salis, et Aquarias piscium.Tabular. Fiscanense ann. 1216. fol. 48 :
Abjuravi Deo et Ecclesiæ S. Trinitatis Fiscanensis omnes inventiones, et omnes escaetas portus de Isport, cujuscumque modi fuerint, et omnem consuetudinem allectium et makerellorum, et Aquarias eorumdem, et le flet, et porpeis, et esturjon, et piscem, qui dicitur Crassus piscis.Idem videtur, quod
Aquatia. Vide in hac voce.
Tradidi... sex Aquarias de plaite in Sexagesima singulis annis in eadem villa.Et fol. 346. r° :
Sex Aquarias meliores de plais.Porro idem esse
Aquaria et Aquatiadubium vix esse potest : at non ita certa mihi videtur Josephi Ignatii interpretatio, ut pote quæ locis ad utramque vocem allatis, et maxime iis quæ addo, accommodari non valeat. Suspicor igitur his significari piscium fercula, quæ a piscatoribus domino feudi ex jure præstabantur, quæ ipse aliquando monasteriis concedebat. Vide supra Aquagium 2.