aquaticum
Cum cunctis piscationibus inde vel Aquatico.Alia Friderici Imp. ann. 1175. pro Ecclesia Bellicensi :
Ad hæc omnia civitatis regalia, videlicet monetam, telonium, pedaticum, ripaticum, Aquaticum... pascua,... concessimus.Alia Romualdi Archiepisc. Salernitani ann. 1180. apud Ughellum tom. 7. pag. 572 :
Et quoniam per terram vacuam ipsius... tempore irrigationis hortorum,.... immittebatur de aqua fluvii Lirni ad irrigandum tam hortos Ecclesiæ Salernitanæ, quam aliorum : et proinde causa Aquatici, ipsi Lucæ annuus census dabatur, etc.Adde eumdem Ughellum tom. 4. pag. 483.
Eva de Helemes dedit frustum terre ad Aquaticum.
Volumus tamen quod ipse et ejus hæredes dictæ domus, seu castri custodes habeant in foresta nostra Aquatici usagium ad fagum et mortuum boscum pro calfagio ejus in eadem domo seu castro tantummodo expediendo.
Debent plenarie consuetudines Aquaticorum et lochiarum, sicuti aliæ ejusdem villæ.Inquisit. ann. 1270. inter Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 317. col. 2 :
Item de omnibus terris de quibus debetur terraticum, si contingat seminari canape in eis, debetur Aquaticum curiæ Cassinensi, videlicet de triginta partibus unum.Vide supra Aqua 7. et Aquagia.
Concedimus etiam ut de animalibus quæ ad jus prædictæ Ecclesiæ spectare videntur, nullus herbaticum aut Aquaticum tollat vel exigat.