About Report a problem

Menu

belonardus

BELONARDUS
, pro Belowardus, vel Bolovardus, Germanis Bolwerd et Bollwerct, Gallis Boulevart. Propugnaculum, Aggeres quibus urbes muniuntur. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 291. ex epist. ann. 1480. ad Papam missa de obsidione Rhodi a Turcis : Civitatem quoque omni ex parte diruere proponunt, et quod mente concipiunt opere demonstrant ; ad id quoque exequendum bombardiis et mortariis muros circumdant, verberant, diruunt turres novem en Belonardos, magistratusque palatia concurrunt (f. concutiunt) et prosternunt.

Saved

Recent