About Report a problem

Menu

caducarii

CADUCARII
, Iidem, qui Caduci et Cadivi. S. August. lib. de Beata vita : Isti homines Caducarii sunt, quo nomine vulgo apud nos vocantur, quos comitialis morbus subvertit. Infra : Qui sermone vulgari quidem et male Latino, sed aptissimo sane, ut mihi videtur, Caducarius nominatus est.
CADUCARII
, Papiæ et Ugutioni dicuntur, quibus caducæ hæreditates contingunt. Caducarius, in Gloss. Isid. Ad quem pertinent, quæ cadunt defuncto aliquo, cui non est qui succedat. Vide leg. ult. D. de Jure immunitatis, (50, 6, 6.) et mox Caducum.

Saved

Recent