cantores
Septem gradus sunt ordinatorum, octavus Cantorum, nonus et decimus Auditorum utriusque sexus.Vide Psalmistæ.
Schola Cantoruminstituta fuit, quæ urbi communis erat, et ad stationes, processiones, singulasque diebus earumdem festis Ecclesias urbis conveniebat, ibique sacra officia et Missarum solennia, Pontifice vel Presbytero celebrante, decantabat. Hæc Schola communibus sumptibus victitabat, habebatque magnæ in urbe dignitatis et existimationis Præfectum, qui
Primicerius, interdum
Prior Scholæ Cantorumvocabatur, cujus opera selecti juvenes in cantu, lectione sacrorum librorum, et optimis moribus instituebantur. Hujus Scholæ initium Hilario PP. adscribere videtur Anastasius, his verbis :
Hic Constituit in urbe MinistralesAt Joannes Diaconus a S. Gregorio M. eam primum institutam diserte scribit in ejus Vita lib. 2. cap. 6 :(id est, Clericos) qui circumirent constitutas stationes.
Deinde in domum Domini, more sapientissimi Salomonis propter musicæ conjunctionem dulcedinis, antiphonarium centonem, Cantorum studiosissimus, nimis utiliter compilavit : Scholam quoque Cantorum, quæ hactenus eisdem institutionibus in S. Romana Ecclesia modulatur, constituit, eique cum nonnullis prædiis duo habitacula.... fabricavit.Abrogavit quippe usum, qui tum invaluerat, quo ipsi divini altaris ministri et Diaconi Cantorum vices explebant, unde fiebat plerumque, ut in iis, quorum vita probari deberet, modulatio vocis tantum spectaretur. Vide Concil. Roman. ann. 595. Scholam vero Cantorum ex orphanotrophiis fuisse suppletam docemur ex Diurno Romano cap. 7. tit. 19. Vide Gloss. med. Græcit. in
Per quam, Deo juvante, et mercede vestra annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus, ut juxta vires nostras (secundum ritum sacri Palatii) omni ex parte agi videatur, quidquid ad divinum persolvendum officium ordo exposcit. Nam habeo Scholas Cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut aliosDe ejusmodi Cantorum Scholis, ita Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 2 :etiam erudire possint.
Vide Regulam Canonicorum in Concilio Aquisgranensi cap. 137.Post hæc excelsum studuit sibi fingere templum, Divinasque Scholas, canerent quæ dulciter Horas Nocte die Christo.
Nullus invito magistro ad correptionem scolarium manum extendat, nisi Cantor, dum cantum hesternum recitant, eos corripiat.Vide Præcentor.
Cantum imponit:
Qui chorum regit, ut est in Charta ann. 1254. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 460. Leges Alfonsinæ part. 1. tit. 6. l. 5 :
Chantre, tanto quiere dezir como Cantor : y pertenece a su oficio de començar los responsos, y los hymnos, y los otros cantos, que se oujere de cantar : tam bien en las processiones, que se hizieren en el coro, como en las processiones, que se fieren fuera del coro : y el deve mandar a quien lea, o cante, las cosas que fueren de leer, o cantar, e a el deven obedecer los Acolitos, y los Lectores, y los Psalmistas.Honorius Augustod. lib. 1. cap. 6 :
Cantores, qui choros regunt, sunt Apostoli, qui Ecclesias laudes Dei instruxerunt.Idem cap. 74. Cantores ait capita pileolis operuisse, et præ manibus baculos gestasse :
Cantor, qui Cantum inchoat, est tubicina, qui signum ad pugnam dat.... Cantores capita pileolis tegunt, baculos vel tabulas manibus gerunt, quia præliantes caput galeis tegunt, armis bellicis se protegunt.De aliis Cantorum vestibus agit Amalarius lib. 3. de Eccl. Offic. cap. 4. Continuator Aimoini lib. 5. cap. 54 :
Matthæus Præcentor Senonensis, et Albertus Cantor Parisiensis chorum tenuerunt, Cantum in processione imposuerunt.Eckehardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 16. de Chunrado Imp. :
Apud Maguntiam civitatem S. Galli Monacho scholas inibi regente, et procurante etiam Cantoris officium, ut solitum est, in medio choro imponens crebro coronatus et infulatus, adornatusque pretiosissimis indumentis.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 339.
Schola Cantorumappellabatur. Guillelmus Bibliothecarius in Stephano VI :
Et in Schola Cantorum, quæ pridem Orphanotrophium vocabatur, Heptateuchum unum obtulit.Vide Jo. Diacon. in Vita Gregor. M. lib. 2. cap. 6.
Quicunque lecturus aut cantaturus est aliquid in Monasterio, si necesse habet, ab eo, priusquam incipiat, debet auscultare, etc.Adde librum Usuum Ord. Cisterciensis cap. 115.
Officium novum, quod Cantoriam, inquit,
volumus appellari, instituit in S. Capella Paris. quam
Cantoriamconfert Ægidio de Condeto ejusdem Ecclesiæ Canonico. Occurrit præterea in Probationibus Hist. Comitatus Ebroic. pag. 10. Bulla Pauli III. PP. tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 261. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 384.
Cantrix, de qua voce infra.
Cantrix toti choro providebit et divina disponet officia, et de doctrina cantandi vel legendi magisterium habebit, et de eis, quæ ad scribendum pertinent vel dictandum, etc.Vide Vitam B. Margaretæ Hungaricæ cap. 64. et Revelat. S. Gertrudis lib. 1. cap. 4. lib. 5. cap. 6.
Cantadoursvulgo vocant. Galfridus Monemuthensis lib. 1. cap. 22 :
Hic omnes Cantores, quos præcedens ætas habuerat, et in modulis, et in omnibus musicis instrumentis excedebat, ita ut deus joculatorum videretur.Vide Cantilena, Ministelli, Joculator in Joculari.