carniprivium
privari, et ab iis abstinere incipiunt Fideles, ante jejunia Quadragesimæ.
Initium Quadragesimæ, quod vulgo Carniprivium nominant.Ita porro peculiariter appellata secunda Dominica Septuagesimæ. Beletus cap. 65.
Obiter notandum est festum B. Luciæ hic adjunctum habere Italice Chartar, quia tunc maxime carnes solent deponi, quemadmodum secunda Dominica Septuagesimæ dicitur vulgo Carnisprivium. Hanc
Dominicam ante carnes tollendasvocat Missa Mosarabum : Græci
Carniprivium et Privicarnium Sacerdotum, scilicet Dominica qua mos est Sacerdotibus caput quadragesimalis jejunii solenni esu carnium prævenire, ut est apud Willelmum Neubrigensem lib. 5. cap. 10. Necrologium S. Victoris Parisiensis :
In Ecclesia B. Mariæ Parisiensis accipimus de præbenda nostra panem et vinum : Vicarius vero noster integritatem stationis, et a Privicarnio Sacerdotum usque ad Pentecosten, totum scilicet panem, et vinum, et stationem.Infra :
Et totum vinum a Pentecoste usque ad Carniprivium Sacerdotum.Chronicon Montis-Sereni ann. 1202 :
In Dominica vero. In Statutis synodalibus Nicolai Episcopi Andegavensis ann. 1274. præcipiturCircumdederunt, Canisprivium haberent, reliquis diebus, usqueEsto mihi, lacticinia comedentes
ut omnes Presbyteri diœcesis post diem Dominicam ante Cineres usque ad Pascha carnibus non utantur. Ut porro Mosarabes Dominicam quæ Quadragesimam præcedit,
Ante carnes tollendasvocabant, ita Hispani hodie diem Martis qui eamdem antevertit,
Martes de carnes toliendasdicunt, quem Chronicon Petri IV. Regis Aragon. editum a Mich. Carbonello, lib. 1. cap. 26. lib. 2. cap. 17. lib. 3. cap. 23.
Dia de carnes toltesappellat.
carnipriviiseu hebdomadis Quinquagesimæ, iis qui in beneficiis ecclesiasticis seu sacris ordinibus constituti erant, sub pœna excommunicationis injunctam reperimus, in Stat. synodal. eccl. Castrens. ann. 1358. cap. 27. part. 2. ex Cod. reg. 1592. A. :
Statuimus quod quicumque beneficium ecclesiasticum obtinentes, seu infra sacros ordines constituti, nostræ tamen civitatis et diocesis, et in eisdem consistentes, in die Lunæ et Martis Carniprivii in cibis quadragesimalibus abstineant, et propositum jejunandi assumant ; et hoc sub pœna excommunicationis, et nihilominus contrarium facientes bannum episcopale componant.
Decem solidos ante Carniprevium.
sive Dominica in Septuagesimain Transactione inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 53. Sed legendum est
Ad Carniprinium unam pechiam carnis de valore sex denariorum.
Item die Lunæ post Dominicam Carnisprenii in Abbatia debemus habere jespy de bacon etStatuta S. Claudii ann. 1448. pag. 81 :xiii. sausiere de flour albæ, et sex gallinas cum dimidia ab eleemosynario.
In duobus Carnispreniis quæ fieri soluerunt, ante Adventum Domini et ante Septuagesimam, debet Pittanciarius ministrare unam peciam bovis, et unam porci, cum rostis assuetis.Et pag. 82 :
Item, et die Canisprenii usque ad festum Paschæ tenetur idem Pittanciarius ministrare cuilibet Religioso cum pittancia carparum ministrari solitarum duo aleca pro qualibet die et quatuor nuces.Hic non observabo, cum res in propatulo sit, in Statutis S. Claudii duo commemorari
Carnisprinia, unum, cujus etiam meminere Statuta Ecclesiæ Barchinonensis anni 1317. apud Martenium tom. 4. Anecd. col. 613. ante
Adventum, alterum ante
Septuagesimam; sed illud notatu dignum est, non eamdem esse vocis
Carnispriniiin laudatis S. Claudii Statutis notionem. Priori in loco
Canispriniumsumitur pro tempore, quo carnibus licet vesci, ut etiam sumitur in quibusdam aliis exemplis prius allatis, in posteriori vero
Canispriniumaccipitur pro tempore, quo carnibus abstinendum est.
Treuga inter nos data usque ad Carnisprivium Vetus nihilominus in suo robore duratura.Aliud Instrum. anni 1306. ejusdem tom. pag. 127. col. 1 :
Die Sabatti post Novum Carnisprivium.Et pag. 128. col. 2 :
Post prædicta anno quo supra, die Martis post Vetus Carnisprivium.Tertium anni 1333. ibid. pag. 246. col. 2 :
Die Dominico ante Carnisprivium Novum.Has Epochas illustrat aliud Instrumentum anni 1302. ibidem pag. 119. exhibitum, quod
Datum et actumHæc indicant Dominicamdicitur anno Domini 1302. Indict.1. in die Dominica Carnisprivii Novi decima septima die mensis Februarii.
Quinquagesimæanni 1303. ejus initium ducendo, contra morem antiquum, a Kalendis Januarii. Hac igitur ante Quadragesimam Dominica incipiebat
Carnisprivium novum. Id confirmari potest, atque
Veteris Carnispriviidies astrui extracto Computi Johannis Humberti Guigoni Dalphino ann. 1328. ex Adversariis Cl. Viri D.
Lancelot:
Item, die Lunæ inter duo Carnisprivia, videlicet decima quarta die Februarii solvit.....Hoc anno 1328. quo Pascha incidit in tertiam diem Aprilis. 14. et 17. dies Februarii indicant hebdomadamxviii. sol.... Item die Jovis inter duo Carnisprivia, videlicet die decima septima Februarii, solvit...lx. sol.x. den.
Quinquagesimæ, quæ tota dicitur
inter duo Carnisprivia. Carnispriviumigitur
Novumipsa
Quinquagesimæ Dominica, VetusDominica
Quadragesimæincipiebat. Sed unde
QuinquagesimæDominica
Novum, Quadragesimæ Vetusdictum est
Carnisprivium? Inde procul dubio, quod in Ecclesia Occidentali ante sæculum nonum abstinentiæ dies a Dominica Quadragesimæ ducerent exordium ; post sæculum vero nonum ad complendos quadraginta dies, quatuor additis diebus hebdomadæ Quinquagesimæ, Carnisprivium Novum dicta sit ipsa Quinquagesimæ Dominica, quod initium esset quatuor illorum dierum seu hebdomadis abstinentiæ recentius institutæ. Hæc fere post eruditum Editorem Historiæ Dalphinatus.
Carnispriviumlegitur, in Annal. Tolos. D.
la FailleInstrum. pag. 50.
Fastnachtshüner. Charta ann. 1284. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 4. pag. 949 :
Duorum anserum, duorum pullorum, et unius Pulli Carnisprivialis redditus annuos.... legavimus capitulo ecclesiæ Wetflariensis.Alia ann. 1285. ibid. pag. 950 :
Prædictis fratribus in signum veri dominii ac proprietatis 2. Pullos Carnipriviales de prefatis bonis nomine census annis singulis presentabit.Infra :
Det Pullum in CarniprivioAlia ann. 1350. ibid. tom. 3. pag. 355 :pro censu annuo.
Item 2. pulli estivales, 1. auca 1. Pullus Carnisprivialis et 2. panes prebendales.Vide ibid. pag. 274. 329. tom. 1. pag. 635. 650. Grimmii Antiq. Juris pag. 394. sqq. et infra in Pullus.