cavargellanus
Cavergellano.
Apud Ferrarienses,Memorantur etiam in doc.ait Muratorius, Ant. Ital. tom. I. col. 517. erant, et adhuc sunt, in usu Cavargellani Villarum præter Massarios : eorumque multa est mentio in statutis illius Civitatis præcipue antiquis.
nel Bolognese. Extant enim in Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 422-444 sex locationum Gualcheriarum instrumenta, in quibus inter alia pacta hoc occurrit :
Item nuntii Cavargellanorum, vel ipsi Cavargellani, qui nunc sunt, vel pro tempore erunt, teneantur ire incontinenti ad capiendum superfluum aque, quod veniret ad dictas gualcherias quandoque eis, vel alicui eorum fuerit denuntiatum a dictis conductoribus... quod si non fecerint potestas bon.... teneatur accipere illi nuntio vel cavargellanis pro qualibet vice qua contrafecerint c. sol. bon. III.428. Ex prædictis fontibus videtur hauriri posse
Cavargellanosin villis comitatus idem esse ac
Massarioscontratarum terrarum, ac
Ministralescontratarum civitatis Bononiæ, qui ex officio invigilabant ad bonum et securitatem contratarum, quibus præpositi erant. Patet etiam ex Statutis bononiensibus Cavargellanos habuisse ministros eis obnoxios, qui Nuntii appellabantur.