About
Menu

cavalletus

CAVALLETUS
, Cantherius, Gall. Chevalet, Massil. Cavalet. Hoc utuntur mercatores, ut merces suas venales exponant, ponderent vel metiantur pro vario mercimoniorum genere. Tabularium Comitatus Massil. : Quantum ad bladum barchiarum, quod ipsi teneant Cavalletum per totam diem. Vide Cavillerius.
Cheval-feust, eadem notione, in Lit. ann. 1404. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 46. art. 5 : Chascun aprentiz sera tenu paier pour Cheval-feust, dix solz Tournois. Cujusmodi instrumentum plurimis artificibus in usu est, quod quatuor veluti pedibus sustineatur, sic dictum. » Faceret fieri lectum in medio aule cum Cavallettis pro xii. intorticiis. (Diar. Burchard, ed. Thuasne, II. 37. an. 1493). »
CAVALLETUS
, Equuleus, seu machina lignea caballo seu equo similis, cui imponebantur torquendi, Gall. Chevalet. Chron. Parm. ad. ann. 1253. apud Murator. tom. 9. col. 777 : Omnes alii vero mortui extiterant in dictis carceribus propter gravia tormenta... nam quotidie ponebantur ad Cavalletos, et ad dextras in modum crucis pendentes.
Olim Chevel-fust. Sermo de Georgio in Cod. Ms. xiv. sæc. S. Vict. Par. : Saint Georges fu mis premierement en un torment, que l'en apele Cheval-fust.

Saved

Recent