commissarii
Commissarii dicuntur quibus committitur legatum animæ solvendum : unde in multis locis appellantur Executores testamentorum, quia exequuntur legatum animæ.Vide Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 4. cap. 17. et seqq.
Commissaires, eodem sensu, in Testam. Guill.
de Chamborantann. 1399 :
Ordonna ses vrays, bons et loyaulx amis exécuteurs et de foy Commissaires, etc.
Commissarii, executio testamenti, ibidem, et in Constitutionibus Nicosiensibus cap. 30. extremo.
Commissarii, cui custodia castri credita est, in Litteris Bonifacii VIII. PP. apud Illustr. Fontaninum in Appendice Antiquit. Hortæ pag. 415 :
Non obstantibus aliquibus literis apostolicis sub quavis forma vel expressione confectis, impetratis vel etiam impetrandis, quibuscumque personis seu personæ concessis vel etiam concedendis super institutione dicti castri vel Commissariæ, castellaniæ aut custodiæ castri ejusdem vel alicujus partis, etc.Rursum occurrit in Chron. Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 391. ubi de electione Jacobi Contareno Ducis Venetorum :
Qui hunc jam grandævum procuratorem S. Marci super Commissariam existentem, et per lineam rectam a Dominico Contareno Duce ortum trahentem, dieQualis sit hæcvi. Septembris Ducem electum populo nunciaverunt.
Commissariamihi incompertum.