About

Menu

conecta

CONECTA
, Capsa sacrarum reliquiarum, Gall. Chasse, Hisp. Custodia. Notitia Ecclesiæ Catanensis apud Rocchum Pirrum Siciliæ Sacræ pag. 53 : Caxectam unam de cristallo cum argento deaurato circumquaque cum diversis reliquiis multorum Sanctorum, Conectam unam de argento deauratam cum multis et diversis reliquiis Sanctorum. Suspicor utrobique legendum esse Caxectam, nisi forte Conecta dicta fuerit a Conum, quod hæc capsa figuram habuerit Coni seu pyramidis.

Saved

Recent