About
Menu

corporalia

CORPORALIA
, vel
Incorporalia
, Bona quævis ; Corporalia, quorum fructus sive reditus statuti et stabiles sunt ; Incorporalia vero, quorum fortuiti et improvisi fructus, vulgo Casuels. Charta Raym. Bereng. comit. Prov. ann. 1230. ex Bibl. reg. cot. 792 : Donamus... tibi prædicto Romeo quidquid Jordanus Riquerius quondam habet, vel possedit, vel quasi, in civitate Niciæ, in ejus territorio, sive fuit mihi, Corporalia vel Incorporalia, vel quasi. Charta ann. 1334. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1358 : Item habent dicti condomini in castellania seu baronia et castris prædictis pro indiviso... pedagia per terram et aquam, piscaria, venationes, laudamina et multa alia consimilia, quæ confirmari (sic) non possunt, cum sint jura Incorporalia. Jus ad Corporale vel Incorporale, in Ch. ann. 1231. ex Tabul. S. Vict. Massil.

Saved

Recent