About
Menu

dictica

DICTICA
, pro Dypticha, Pugillaris liber. Glossa apud Gratian. c. 24. quæst. 2. cap. 6 : Dicticæ sunt tabulæ, a dico, dicis. Ugutio : A dico, hæc Dictica, tabula manualis, quæ et pugillaris dicitur, et ephemeris : unde, Clerice, Dicticas lateri ne depresseris unquam. In alio Gloss. MS. : Clerice, Dictica Lateri sit semper amica,   Nam sine Dictica vix retinebis ea. Buschius in Chronico Windesemensi lib. 2. cap. 65 : Mandavit ut scriberet hæc verba in Dictica : Miserere mei Deus ; et statim complanando, hæc delevit. Ita legitur in Decreto Edit. Contii loco laudato, ubi Correct. Romani Diptychis ex ipso concilio quod ibi descriptum est emendaverunt.

Saved

Recent