dieta
diēta, ae, f., s. diaeta.
dĭēta, v. diæta.
- 1. = diaeta;
- 2. (Mel.) dagreis.
Dieta, diei itineratio, unde Dietare, perendinare.Breviloq. :
Continet autem Dieta legalis 20. milliaria Italica ; Dieta vero vulgaris dicitur illa, quæ habetur secundum consuetudinem regionis.Procopius lib. 1. Vandal. cap. 1 :
Μιᾶς δὲ ἡμέρας ὀδὸς ἐς δέκα καὶ διακοσίους διήκει σταδίους, ὅσον Ἀθήνηθεν Μεγαράδε ἰέναι.Concilium Andegav. ann. 1365. cap. 3 :
Sane quia nonnulli in nostra provincia Dietas diversimode in casibus præmissis nituntur computare,... nos de communi consilio etBracton. lib. 4. tract. 1. cap. 46. et Fleta lib. 4. cap. 28. § 13 :assensu hujus Concilii 12. leucas taxamus pro Dieta vulgari, vel etiam usuali, in diœcesi Turonensi et Andegavensi ; in Britannia vero et Cenomannia decem leucas taxamus pro Dieta.
Omnis rationabilis Dieta constat ex 20. milliaribus.Ita etiam Gervasius Tilberiensis in Otiis Imperialibus apud Seldenum in Dissert. ad Fletam pag. 523. ex leg. 1. D. Si quis cautionib. (2, 11.) Brocardus in Descr. T. S. :
A Valania usque ad Antiochiam sunt 4. Dietæ.Rodericus Tolet. lib. 8. de Reb. Hisp. cap. 1 :
Dietis plus fastu regio festinatis, die præfixa venit Toletum.Alanus in Anticlaudiano lib. 4. cap. 9 :
Et lib. 6. cap. 4 :Illic Saturnus spatium percurrit avaro Cursu, progressuque gravi, longaque Dieta.
Tandeni fessa, tremens, admirans virgo Dietam Explet, etc.
Tantumque ab illa parte processit, ut nonnisi per decem Dietas distet exercitus ejus ab Audas maxima et famosa civitate.Vide Apparatum bellicum Caroli VIII. Reg. Fr. in Ital. apud Marten, Itinerarii 2. pag. 386. Chronicon Trivetti ad annum 1154. Vitam B. Coletæ tom. 1. SS. Martii pag. 590. Laudes Papiæ apud Murator tom. 11. col. 19.
Imperator permisit Boemundo 15. Dietas terræ in longitudinem Romaniæ, et 8. in latitudinem.Lib. 2. :
Quod si libenter jurasset, ei 15. Dietas terræ in extensione ab Antiochia daret.
CursusEcclesiæ ordinarius, seu officium, quod
quotidiecelebrari solet in Matutinis horis. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 27 :
Hæc sunt autem tempora, in quibus circumferendus est liber ; quoties Dieta cantatur, ad singulas sessiones circumferatur.Beletus de Divinis Officiis cap. 21 :
In noctibus istorum Dierum, qui solennes non sunt, psalmi duodecim, quos vulgus Dietam vocant, cum sex antiphonis canuntur, ac tres lectiones totidemque responsoria recitantur.Acta Episcopor. Cenoman. pag. 319. Tunc Episcopus :
Profer igitur si hodiernis interfuisti mysteriis. Respondit, Non. Pangamus ergo Domino Deo hymnos matutinales. Quibus inceptis, Heinricus profitetur, se Dietam ignorare. Episcopus tamen rolens omnino ejus reserare inscientiam, Dei genitrici solitos Psalmos canere cœpit. Horum quoque nec versus noverat, nec seriem.Adde Durandum lib. 5. cap. 3. n. 29.
feriævel pars ejusdem officii, seu Preces quæ diebus tantum jejunii recitantur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæ-val. :
Per octabas hujus festivitatisnuncupatur in Cæremon. MS. eccl. Brioc. :(S. Joan. Bapt.) fiunt tres lectiones cum Dieta, et una antiphona super Dietam. Dyée
Quant l'on fait la Dyée, c'est assavoir quant l'on fait la matine sur sepmaine, comme en Caresme ou en l'Avent,... l'on doit faire prostration, c'est assavoir que l'on doit estre tous à genoulz durant lesPreces et Miserere
à toutes les heures.
Et pro qualibet die, qua læsus propter læsionem illam operari non potuerit, dabit prædictoSaisimentum Comitatus Tolosæ art. 22. apudlæso sex denarios pro qualibet Dieta.
la Failletom. 1. Annal. Tolos. Probat. pag. 16 :
Item recognoverunt quod dominus Rex habet ex consuetudine in dicta villa de quolibet foco habente par boum duo jornalia in terminis villæ, salvo victu babuleiChartularium SS. Trinit. Cadom. fol. 83 :(bubulci) ad ipsas Dietas.
Sello filius Unfridi unam acram in masuagio... facit duas Dietas cooperturæ.
Dies 3.seu Tantum terræ, quantum per diem uno aratro coli potest. Charta Elizabethæ de Castellione Comitissæ S. Pauli ann. 1220. apud Duchesnium Histor. Bethun. lib. 3. probat. pag. 110 :
Cum inter Guidonem et Hugonem filios meos ex una parte, et Matheum de Rollepot Militem et heredes suos ex altera, super duabus carrugiiscccxx. Dietas quæ Jorneta dicuntur continentibus, et super quadam alia terra, quæ Baulesche dicitur, verteretur quæstio, etc.
Dedi etiam eis... Dietas trium falcatorum in nois meis de Fatgermont.Reg. 34. bis Chartoph. reg. fol. 91. r°. col. 2 :
in Ch. ann. 1398. ex Lib. sal. eccl. S. Thom. Argent. fol. 109. Vide supra Diale.xi Dietas terræ cultæ et xvij. Dietas en ries. Unum pratum unius Dietæ,xx
Brunet. fol. 101 :
Illud quod curie nostre debetur sub nomine salarii vel Diete.
Quod sentiens dictus rex(Hungariæ) relictis omnibus, accessit cum suis in subsidium dictæ civitatis(Zaræ) ibique steterunt per multas Dietas, sperantes habere civitatem.
Dimisi... unam Dietam straminis et paleæ in granchia illorum.