About
Menu

dilatata

DILATATA
, Eluvio, exundatio, Gall. Débordement. Chronicon Parmense ad ann. 1294. apud Murator. tom. 9. col. 828 : Eodem anno (quo tanta fuit aquarum abundantia) burgus de Terentio et Ecclesiæ et domus omnes dicti burgi per Dilatatas maximas quæ ibi fuerunt, destructæ et Dilatatæ fuerunt de loco eorum longe satis et diruptæ. Dilatatæ fuerunt posset esse pro Delatæ fuerunt : saltem idem est intellectus.

Saved

Recent