dismanare
Ut neque vos, neque juniores atque successores vestri ipsum pro hoc inquietare, nec Dismanare non præsumatis, nec facere dimittatis.Editio Lindenbrogii præfert
Dismannire,
Dismanuare:
Dismanarehabet etiam Charta Pipini Majoris Domus pro Monast. S. Dionys. apud Doubletum pag. 602 :
De villabus ipsius sancti suggessit, dicens, eo quod.... a pravis hominibus... de ipsa sancta casa abstractas vel Dismanatas fuerunt.Bignonius
Dismanare, de domo extrahere interpretatur. Sed videtur eadem vis esse vocabuli istius, quæ apud nos
Demener, inquietare, turbare.
Se Demener, est inquietum esse, Italis
Neque nos neque successores nostri, nec ullus quilibet, quamdiu ipsa advivit, de ipsa Abbatia vel de ipso Monasterio, nec Dismanandum nec distrahendum, ad hoc faciendum non habeat pontificium.
Se Démeinner, pro Se adhibere, agere, vulgo
Celi qui ainsi se Démeinne, doit l'en appeler preudomme, etc.Hinc
Démainementdixerunt nostri quidquid ad rem tractandam pertinet. Chron. Ms. Bertr. Guesclini :
Je suis plege, mes sires, par droit accordement Pour la paix bien tenir, voire par un couvent, Con devoit avoir fait tout le Démainement Dedans un certain jour qui fut dit plainement.