dubbatio
in ~one gardus’ non habet dubbator nisi unum pagium
At dubba til riddare, quod est juxta Olaum Verelium, Percutere aliquem in Equitem, seu Percutiendo aliquem in Equitem creare. Nam
At dubbaprimario significat, Verberare, percutere. Et istud moris a Normannis in Angliam invecti etiamnum perseverat ; ubi candidatus Eques stricto gladio a Rege percutitur. Propterea, inquit Hickesius Gramm. Anglo-Sax. pag. 151. creatio Equitis per hoc verbum denotari contigit, post introitum Normannorum : ante quem apud Anglo-Saxones mos erat, non per
Dubbationema Rege, sed per consecrationem, militiam legitimam ambientem Equitem creari, facta prius exomologesi, nocte in vigiliis et orationibus in Ecclesia consumta, atque Sacrorum in Missa participatione : quibus peractis Equiti candidato a Sacerdote gladius collo cum benedictione imponebatur. Hunc autem consecrandi Militis modum Normanni, ut scribit Ingulfus, abominati sunt, talem non Militem legitimum existimantes, sed Equitem socordem et degenerem. Hæc post Hickesium loco allegato. Vide Adobare.