About
Menu

emir

EMIR
, sic appellant Turci et Saraceni, Magnates, et urbium ac oppidorum præfectos. Will. Tyrius lib. 10. cap. 46 : Adducti sunt coram Domino Rege, sedente pro tribunali, procurator civitatis, qui lingua eorum dicitur Emir, et juridicus, etc. Lib. 15. cap. 11 : Magistratus tamen, quem ipsi vocant Emir, nobilis homo et potens, etc. Lib. 21. cap. 23 : Solent enim Turcorum Satrapæ, et majores Principes, quos ipsi lingua Arabica vocant Emyr, etc. Vide Amir.

Saved

Recent