exsufflatio
miraculum evanescit quod ‥ aure laudis expositum ~oni patescit
ponit ‥ Spiritum ‥ Sanctum produci quasi per expressionem vel ~onem sui
cujus consimile imprimeret [cor ] in aliis membris per ~onem et transmissionem caloris sui ad ea
prius ‥ quam exorcismis et ~onibus clericorum immundus spiritus ab eis pellatur(
ex hiis patet ~o frivolorum sophismatum ‥ quibus impugnare nituntur crucem penitencie
exsufflātĭō, ōnis, f. , exorcisme (au baptême) : Aug. Imp. Jul. 6, 2 || mépris : Hier. Malach. 1, 10.
Insufflatio, in Baptismi ritibus usurpata occurrit passim apud Scriptores Ecclesiasticos, qua inter renuntiandum ter repetita, significat Baptismi candidatus sese dæmonem,
insufflare. Cui ceremoniæ proxime accedunt Moscovitæ, apud quos, ut est apud Gaguinum et Hebersteinium, susceptores ac fidejussores, baptizandi nomine, ter interrogati, num diabolo renuncient, toties respondentes in terram exspuunt. Sed et in Baptismo Sacerdos ter in faciem illius qui ad Baptismum comparatur, sufflat, signum exprimens crucis capitis motu, orisque, ut est in Sacramentorum libro Gregorii, iis adjectis vocibus,
Exi ab eo Sathan, etc. De qua quidem exsufflatione agunt Cyrillus Catech. 2. Optatus lib. 4. Augustinus lib. 6. Contra Julian. cap. 2. lib. 2. de Nuptiis et concupisc. cap. 17. 18. lib. 5. Hypognost. et alii Patres passim, ut mirum sit Calvinum lib. 4. Instit. cap. 19. ejusmodi ritum irridere ausum, tanquam rem, ut loquitur, inanem atque fictitiam, quæ ab omni memoria totius Ecclesiæ consensu fuit comprobata, ut e Justino etiam Martyre constat dialog. cum Tryphone, Tertulliano lib. de Corona, lib. de Spectact. Cypriano, aliisque innumeris. S. Augustinus Epist. 105 :
Quod exorcizantur et Exsufflantur infantes.Idem. lib. 2. Contra Pelagium et Celestin. cap. 40 :
In remissionem peccatorum non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur et Exsufflatur potestas contraria, cui etiam verbis eorum a quibus portatur, sese renuntiare respondent.Sulpitius Severus dial. 3 :
Videt post tergum Avitiani dæmonem miræ magnitudinis assidentem, quem eminus (ut verbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur) Exsufflans, Avitianus se Exsufflari existimans, Quid me inquit, Sancte, sic aspicis ?Gregorius Turon. de Vitis Patr. cap. 18 :
Dedit autem ei Dominus et gratiam curationis, ita ut Insufflatis energumenis protinus dæmonia ejiceret a corporibus obsessis.Vide Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 27. etc. Hinc
Quo ore Christianus fumantes aras despuet et Exsufflabit.S. Augustinus Epist. 162 :
Blasphematur hæreditas Christi, Exsufflatur baptisma Christi.Ibid.
Exsufflata sacramenta. Vide eumdem Epist. 50. 168. 170. 172. Tractact. 2. in Ep. S. Joan. lib. 3. contra Epist. Parmeniani cap. 4. lib. 1. contra. Donatist. de Bapt. cap. 1. lib. de Unitate Eccles. cap. 18. lib. 2. contra Grescon. cap. 4. 5. Dungalus contra Claudium Taurinensem :
Quia Christus Exsufflatur. Idem :
Adversus dissipatores Ecclesiæ, adversus Exsufflatores Christi, adversus blasphematores Sanctorum ejus. Exsufflareidola,apud Notkerum in Martyrol. 12. Januar. Vita S. Fulgentii :
Christum Regem Regum miserabiliter Exsufflaverat. Insufflare,eadem notione, in Actis S. Ananiæ et S. Petri Martyr. cap. 1. n. 7 :
Et signo Crucis muniens labia oris sui, Insufflavit simulacra, et statim elisa sunt.Prudentius lib. Perist. :
Ingressus ille, ut hos paratus(sacrificii) perspicit, Insufflat ipsos ceu videret dæmonas.
Nomen Anaxagoræ, quod propter literarum vetustatem omnes, ut militariterDungalus :loquar, literatores libenter Sufflant.
Unus homo blasphemare, reprehendere, conculcare, projicere, ac Sufflare præsumit.Vide Concilium Trosleianum ann. 909. cap. 1. Matthæum Westmonast. ann. 1085. et 1242. Arnoldum Abb. Bonæ-Spei de Operib. sex dier. pag. 98. et Henric. Valesium ad Eusebii Histor. Eccl. lib. 7. cap. 10.