familiares
Familiaresvocabant, quos Reges ac Principes in familiam suam peculiariter adsciscebant.
GasguiEpisc. Massil. ann. 1344. ex Tabular. ejusdem Eccl. :
Volo quod Familiaribus meis de gagiis et salariis eis plene satisfaciat ; residuis autem servitoribus meis, etc.
Familiares Regales, in Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1172. apud Rocch. Pirrum. Will. Tyrius lib. 21. cap. 16 :
Georgius Sinaites Imperialis aulæ Familiaris.Rogerus Hoveden. pag. 725 :
Robertus de Turneham Familiaris Regis.In Ratificatione Testamenti Regis Philippi Pulcri per Ludovicum Hutinum, Martinus
des Essarsdicitur
Familier du Roy. Qua etiam appellatione donatur Egidius de Compendio in Regesto Dierum Trecensium. Exstat Diploma Joannæ Reginæ Neapol. ann. 1344. qua Petrum de Aquila Minoritam in suum Capellanum et Familiarem assumit. Habetur præterea formula assumendi in
Familiarem, in Monumentis Neapolitanis, tom. 3. Waddingi Hist. Minor. subjectis pag. 3.
Je miles de Galatas chevalier et Famelieres dou tres noble empereor de Constantinoble, etc.
Familiaritatem Curiænuncupat. Erant autem ii præcipui Regis consiliarii, quibuscum res majoris momenti disceptabat et dijudicabat. Idem scriptor :
De solvendo quoque matrimonio præcepit Curiæ Familiaribus, ut convocatis Episcopis, aliisque personis Ecclesiasticis, et auditis utriusque partis allegationibus, quod inde dictaret æquitas, expedirent.Alibi de Guillelmo II. Rege :
Familiares autem Curiæ non in eo gradu, quo fuerant, aut dignitatis æqualitate voluit permanere. Nam Gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super omnes eum eminentiori loco constituens... interesse quidem Conciliis, et Familiares appellari, sed ejus in omnibus imperio subservire.Acta innocentii III. PP. pag. 10 :
Statuit eum Familiarem Regium.Pag. 18 :
Quinetiam Familiares instituebat Regios, quos volebat.
Familiaris. Acta Innocentii III :
In regiam eum Familiaritatem admittens.Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 17. de Ponifacio IX. PP :
Item revocavit litteras Familiaritatis, quas multis concessit, qui Familiares ejus continui non extiterant.
Literæ Familiaritatis Cardinaliumin Constitutione Eugenii IV. Papæ Bullarii Carmelit. pag. 185. col. 1.
Familiares son llamados, o confadres, los que toman senal de habito de alguna orden, et moran en sus casas seyendo senores de lo suyo, e non se desamparan dello.Statuta Cluniacensia S. Petri Venerab. cap. 48 :
Statutum est, ne hi, qui vocantur Familiares, hoc est, nec Monachi, nec Conversi, quorumdam Monasteriorum pessimi destructores, nec etiam pro maximo lucro alicubi recipiantur. Causa hujus instituti fuit, Familiarium illorum multis nota perversitas, qui nec Deo servientes, nec manibus operantes, nec aliud utile domibus providentes, ad garriendum, ad detrahendum, ad dissipandum, quæ poterant, in quibusdam Monasteriis alebantur et vestiebantur.Ejusmodi
Familiariummentio est in Nomastico Cisterciensi pag. 255. 416. 342. Vide Oblati.
Familiariumejus Abbatiæ, qui
omnium Congregationis bonorum spiritualium participesdeclarantur. Horum præcipui et illustriores sunt :
Maurilius Archiep. Mathildis Regina. Henricus Rex Franc. Philippus Rex Franc. Ernaldus Archiep. Joannes Episc. Matildis Imperatrix.Memorantur quoque in Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 2027. ann. 1124. ubi notatur Missa quotidie pro
Familiaribuscelebranda. Hinc apud nos etiamnum inter Primæ preces ab Acolytho canitur :
Commemoratio omnium fratrum, Familiarium Ordinis nostri atque benefactorum nostrorum ;cui Superior subjungit :
Requiescant in pace.
Familiaritati vel dominio alicujus inhærere, in leg. 3. Cod. Th. Ne præter crimen majest. (9, 6.) i. ex familia alicujus esse. Bonifacius Archiep. Moguntin. in Epist. ad Zachariam PP :
Postquam non ante annos prope 30. sub Familiaritate et servitio Apostolicæ Sedis... voto constrinxi.
Monasterium(Corbeiense) in tutela ac Familiaritate nostra suscepimus.