figmentarius
Harvianus magnæ industriæ, plurimarumque linguarum peritus, sed Cantor Figmentarius erat. Novos enim fingebat cantus rythmicis compositionibus, quibus imponebat neumatum modos antea inauditos, qui quamvis in voluptuosis Regum degeret curiis, et inter aulicos delectabiles et jocundus jocularis, tamen metuebat semper Dominum.
Præ cæteris autem arte musices excellebat, in cantilenis ad modos aptandis, et tripudiis ordinandis ad numeros