About

Menu

fugella

FUGELLA
. Abbo lib. 2. de Bellis Parisiac. pag. 513. lib. 2. vers. 22 : Inde sopor repetit cives, miserosque Fugella. Idem apud Duchesnium Histor. Norman. pag. 38. col. 2. lib. 1. vers. 166 : Erubuere tamen posthac veluti lupus audax Nil rapiens prædæ, repetitque quidem nemus altum, Subtilemque nimis secum retulere Fugellam. Ubi Fugella vocis Fugæ videtur esse diminutivum.

Saved

Recent