About

Menu

maniglerius

MANIGLERIUS
, Ædituus, custos et conservator ædis sacræ, matricularius, Manillier apud Rabelaisium 4. 51. inter ministros Ecclesiæ de Romanis recensetur in Litteris Caroli Regentis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. pag. 274. Hinc
Manigleria
, Officium maniglerii, quod interdum in feodum concessum fuisse, docemus in v. Matricula. Tabul. Matiscon. fol. 110 : Erat controversia inter Agerium de S. Cinicio et Ecclesiam Matisconensem, quia Agerius Manigleriam de S. Cinicio, decimam de Brodei et coacervationem decimæ dictæ parochiæ, et cellaria injuste possidere videbatur. Vide Mansionarius 1.

Saved

Recent