About
Menu

maninga

MANINGA
, Jurisdictio, aut potius judicum, justitiæ administrandæ causa, consessus, vel sessio, conventus ad causas disceptandas indictus. A Saxonico Monunge vel Manunge, quod idem sonat, uti Somnero placet ; vel potius a Mannire et Mannina, quæ vide. Leges Adelstani Regis, apud Bromptonum cap. 3 : Ei nominentur in Maninga singulorum Præpositorum tot homines, quot pernoscuntur esse credibiles, qui sint in testimonio causarum.

Saved

Recent