About
Menu

manipulum

MANIPULUM
, Qui auxilium dat in bello. Gloss. Isid. ubi Grævius : leg. Manipulus, vexillum fert in bello. Posterioribus Manipuli dicti sunt signiferi, quia olim manipulus fœni fuit pro vexillo ; hinc Papias : Manipulares, signorum portitores. Sed vetustioribus scriptoribus Manipulares sunt gregarii, caligati milites, ut constat. Hæc ille.
MANIPULUM
, Vas quoddam. Vita Burchardi Comitis auctore Odone monacho ann. 1058. ubi inter alia donaria quæ Burchardus ad Fossatense monasterium contulit, commemorat vas unum quod Manipulum, inquit, vocamus, eo quod manu geritur : in quo etiam litteræ habentur, quæ Abagari Regis ad sanguinem minuendum illud fuisse testantur. Vide Manile.

Saved

Recent