manta
Tapeta duo, linteamina tria, totidem pulvinaria, Mantas tres, culcitram unam, mantilia4,
etc. Theodemarus in Epist. ad Carol. M. :
Similiter et loco cucullarum duas, quas nos dicimus, Mantas, habemus, quæ ex grossiori sago fiunt.Ubi
Mantavidetur fuisse genus vestis, seu pallii. Vide Mantum.
Mantamcerte genus vestis seu pallii fuisse dubitare nequaquam sinunt Statuta Synodalia Ecclesiæ Cadurcens. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 727 :
Omnibus etiam prohibemus, ne epitogium, tabardum, seu Mantam foliatam usque ad oram curtam sic deferant, quod vestis inferior notabiliter videatur, quia vestistalis militis sæcularis est potius quam ecclesiastici seu cœlestis, et in clero elationem denotat inhonestam.
Mante, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 461 :
Icellui Jaques avoit vendu audit Boyer un vestement appellé Mante, dit mantel.
Jubemus quod quatuor saltem Mantæ continue sint paratæ ad tegendum dictas sellas nostræ personæ servitio destinatas.