mensata
Caveatur antea sufficienter, quod servitium Mensatæ debitum, ad quod fructus et jura anni ipsius immediate præcedentis obligantur indubie, fiat debite et complete.Rursum rubr. 15 :
Declaraverunt tamen sub eadem constitutione nullatenus comprehendi debere canonicatus et præbendas ac præposituras seu Mensatas, nec non officia diaconatus et subdiaconatus ac dormitorarii dictæ sedis, et beneficia alia simplicia.
mensisservitium, quo Milites in Aragonia Regi obnoxii erant, quos inde
Ricos hombres de la Mesadaappellabant, ut observat Hieronymus Blanca. Ximinus Petri Salanova Justitia Aragonum tit. de Privilegiis Baronum :
Item servatur de ussanzia, quemlibet Ricum hominem debere servire in anno suis expensis per Mensatam, quæ durat, sive computatur a die qua incipit ire ad Regem usque ad reversionem, juxta generale privilegium domini Regis Petri.Et de Militum privilegiis :
Miles, vel aliquis de genere ejus, non tenetur facere pro denariis, quos tenet, Mensatam suis expensis, sed Rex tenetur ei providere juxta numerum bestiarum, quas duxerit. Quæ Mensata per Ricos homines non fit, nisi propter calonias quæ sunt eis concessæ.Eadem habet Vitalis Oscensis Episcopus. Apud Michaelem
del Molinoin Repertorio Foror. Arag. :
Qui tenent cavallerias honoris, tenentur servire D. Regi tempore guerræ per tres menses in anno, in eundo, stando et redeundo.Vide
Servitium fallitum.
Mensatas ad unumquemque mensem sufficientes præberent alimoniam, etc.Actus B. Hugonis Archiepisc. Rotomagens. MSS. :
Mensatas in hoc Cœnobio constituit, deputatis videlicet villis, quæ per unumquemque mensem sufficientem præberent alimoniam.