mensuale
Mensata, nisi fallor, Annona aut cibus ad unum mensem. Præceptum Caroli C. ann. 849. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col.
Decernimus... ut præfata villa Antoniacus cum omni integritate suisque appendiciis deinceps per omnia deserviat fratribus S. Martini peculiaris patroni nostri, ad illorum annuatim vestimenta, excepto Mensuali atque agrario in victu eorumdem attributo.
Item quod quælibet talea Mensualis,... non duret nec vigeat, nisi usque ad Kalendas Junii proxime venientis.
Innotuit Serenitati regni nostri, qualiter antecessor suus Autlandus Abba quasdam villas instituerit, quæ fratribus Mensuatim per totum annum servire debent.