milinae
Magna igitur eo anno lues in populo fuit, valitudines variæ, Milinæ cum pusulis et vesicis, quæ multum populum adfecerunt morte.Apud Fulbertum Carnotensem Ep. 95. ubi Gregorii locus laudatur, scriptum habetur,
Melinæ cum pustulis, etc. Duchesnius monet in aliis Codd. legi
malignæ. Alter Codex antiquissimus, quem vidi,
malignipræfert.
Morbos enatos cum varis similibus granorum milii.