ministelli
Menestriers, appellamus, quod minoribus aulæ ministris accenserentur : neque enim viri doctissimi ad Tacitum sententiam probaverim, qui a quodam
MenesterePantomimo, cujus præter Tacitum meminit Dio lib. 1. ita nostris nuncupatos censuit. Lambertus Ardensis :
O Garcionum et Ministralium, imo adulatorum injusta laudatio !Alberico ann. 1237.
Ministellorumvox idem sonat :
Illi qui dicuntur Ministelli in spectaculo vanitatis, multa ibi fecerunt, sicut ille qui in equo super chordam in ære saltavit.
Qui humanam nullatenus quærens gloriam, scurræ maluit quantulumcunque munusculumdenegare, quam in ore scurræ et nomine indigni, licet omni haberetur laude dignissimus, in orbe terrarum deferri, et cum instrumento musicari, vel decantari.
Ministellis, veterum Gallorum
Bardosfuisse pluribus probat Henricus Valesius ad 15. Ammiani. Le Roman
d'AlexandreMS. :
Chronicon Bertrandi Guesclini :Quand li Rois ot mangié, s'appella Helinand, Pour li esbanoier comanda que il chant : Ci comence à noter ainsi com li jaiant. Monter voldrent au ciel come gent mescreant, Entre les Diex y ot une bataille grant, Si ne fust Jupiter à sa foudre bruyant, Qui tost les desrocha, ja ne fussent garant.
Nicolaus de Braia describens solenne convivium, quo post inaugurationem suam proceres palatinos excepit Ludovicus VIII. Rex Francorum, ait inter ipsius convivii apparatum, in medium prodiisse Mimum, qui Regis laudes ad cytharam decantavit, quas præstat hocce loco describere, ut planum fiat cujusmodi eæ fuerint Ministellorum cantilenæ :Qui veut avoir renom des bons et des vaillans, Il doit aler souvent à la pluie et au champs, Et estre en la bataille, ainsy que fu Rollans, Les quatre fils Haimon, et Charlon li plus grans, Li Dus Lions de Bourges, et Guion de Connans, Perceval li Galois, Lancelot et Tristans, Alixandres, Artus, Godefroy li sachans, Dequoy cils Menestriers font les nobles Romans.
Mitto reliqua similia, ex quibus omnino patet ejusmodi Mimorum et Ministellorum cantilenas ad virtutem Principes excitasse. Quod et firmat præterea Raimundus Montanerius in Chron. Reg. Arag. cap. 298. ubi de convivio Regis Alphonsi post ejus coronationem :Dumque fovent genium geniali munere Bacchi, Nectare commixto curas removente Lyæo, Principis a facie, citharæ celeberrimus arte Assurgit Mimus, ars musica quem decoravit. Hic ergo chorda resonante subintulit ista : Inclyte Rex Regum, probitatis stemmate vernans, Quem vigor et virtus extollit in æthera famæ, Indole virtutis qui vincis facta parentis, Major ut Atrides patrem Neptunius Heros Ægea, Pelides excedit Pelea, Jason Esona, nec prolem pudor est evincere patrem, Corde gigas, agnus facie, Laertius astu, Consilio Nestor, linguosos effuge servos, Neve velis adhibere fidem jactantibus aures ; Nam sic in famulos armantur sæpe potentes, Et sic injuste justi quicunque ligantur. Dedecet egregios vitiis corrumpere mores. Tu pius esto piis, hostem te sentiat hostis, Te rigidum timeat, confundas penitus hostem Incutiente metu : si se tibi dederit, ipsum Excipe cum venia : probus hostis fiat amicus, Jungaturque tibi concordi fœdere pacis. Sæpe fit ex odio majori majus amoris Fœdus, et ampla fides nullum peritura per ævum. Infami vitio ne vernans fama laboret, Crimen avaritiæ fuge, donis corda Quiritum Unge : per hoc poteris cordis lenire dolorem.
Et com foren tuyt asseguts en Romaset, jutglar canta alt veux un serventech davant lo senyor Rey novell, quel Senyor Infant En Pere hach feyt à honor deldit Senyor Rey : e la sententia deldit serventech era aytal, quel dit Senyor Infant li dix en aquell que significava la Corona, e elpom, e la verga, et segons la significança, lo Senyor Rey que devia fer, etc.
Cantilenam Rollandiappellat Willelmus Malmesb. lib. 3. de Gestis Angl. Aimoinus lib. 4. de Mirac. S. Bened. cap. 37 :
Tanta vero illis securitas.... ut scurram se præcedere facerent, qui musico instrumento res fortiter gestas et priorum bella præcineret, quatenus his acrius incitarentur, etc.
Qui quidemQuant il virent Normanz venir Mout veissiez Engleiz fremir..... Taillefer qui mout bien chantout, Sus un cheval qui tost alout Devant euls aloit chantant De Kallemaingne et de Roullant, Et d'Olivier et des Vassaux, Qui moururent en Rainschevaux.
Taillefera Guillelmo obtinuit ut primus in hostes irrueret, inter quos fortiter dimicando occubuit.
ministellorumassentationibus delectabantur, æraria plerumque exhaurirent. Lambertus Ardensis pag. 247 :
Arnoldus itaque militaribus vix indutus vestimentis prosilit in medium, et ministrantibus mimicis, nebulonibus, garcionibus, scurris, et jocularibus omnibusque nomen ejus invocantibus et prædicantibus satisfecit : adeo ut in remunerationis præmium laudem eorum consecutus est et gratiam. Cum enim quæcumque habere poterat, vel perquirere liberalitatis vias quasi desipiendo tribuisset, et in prima Porphirii pagina, quasi in nudis et puris constitisset intellectibus, dando maxima cum minutis, dando sua, et a suis commodata, vix seipsum sibi reliquit.Joan. Sarisberiensis Epist. 247 :
Non enim more nugatorum ejus seculi in histriones et Mimos, et hujusmodi monstra hominum ob famæ redemtionem et dilatationem nominis effunditis opes vestras, etc.Rigordus de Gestis Philippi Aug. ann. 1185 :
Cum in curiis Regum seu aliorum Principum, frequens turba histrionum convenire soleat, ut ab eis aurum, argentum, equos, seu vestes, quas persæpe mutare consueverunt Principes, ab eis extorqueant, verba joculatoria variis adulationibus plena proferre nituntur. Et ut magis placeant, quicquid de ipsis Principibus probabiliter fingi potest, videlicet omnes delitias et lepores, et visu dignas urbanitates, et cæteras ineptias trutinantibus buccis in medium eructare non erubescunt. Vidimus quondam quosdam Principes qui vestes diu excogitatas, et variis florum picturationibus artificiose elaboratas, pro quibus forsan 20. vel 30. marchas argenti consumpserant, vix revolutis 7. diebus histrionibus, ministris Diaboli, ad primam vocem dedisse, etc.Bernardus Silvester de gubernatione rei familiaris :
Homo joculatoribus intentus, cito habebit uxorem, cui nomen erit paupertas, ex qua generabitur filius, cui nomen erit derisio.Quin et Philippus
Mouskesin Philip. Aug. fingit Carolum M. Provinciæ Comitatum scurris et mimis suis olim donasse, indeque postea tantum in hac regione Poetarum numerum excrevisse :
Quar quant li buens Rois Carlemaine Ot toute mise a son domaine
Hanc immensam in Pantomimos magnatum prodigalitatem exagitat S. Augustinus tract. 180. in Joan. cap. 6 :Provence, qui mult est plentive De vins, de bois, d'aigue, de rive, As leceours, as Menestreux, Qui font auques luxurieux, Le douna toute et departi, etc.
Donare res suas histrionibus, vitium et immane, non virtus. Illa sanies Romæ recepta, favoribus aucta, tandem collabefecit bonos mores, et civitates perdidit, coegitque Imperatores sæpius eos expellere.Longe sapientius egit Henricus Imperator, qui in nuptiis suis cum Agnete Pictavensi in Ingelheim celebratis ann. 1044 :
Infinitam histrionum et joculatorum multitudinem sine cibo et muneribus vacuam et mœrentem abire permisit,ut est in Chronico Virtziburgensi.
Ministrallorum nostrorum accepimus qualiter nonnulli, rudes agricolæ et artifices diversarum misterarum regni nostri Angliæ, finxerunt se fore Ministrallos, quorum aliqui liberatam nostram eis minime datam portarent, seipsos etiam fingentes esse Ministrallos nostros proprios, cujus quidem liberatæ ac dictæ artis sive occupationis Ministrallorum colore, in diversis partibus regni nostri prædicti grandes pecuniarum exactiones de ligeis nostris deceptive colligunt.Hinc
Ministellorumludicra. Charta ann. 1377. apud Rymer. tom. 7. pag. 160 :
Peracto autem prandio, ascendebat D. Rex in cameram suam cum Prælatis, Magnatibus et proceribus et Prædictis : et deinceps Magnates, Milites et Domini, aliique generosi diem illum, usque ad tempus cœnæ, in tripudiis, coreis et solempnibus Ministralciis, præ gaudio solempnitatis illius, continuarunt.
Ita quod nullus Menestreys seu jogulator audeat pinsare vel sonare instrumentum, etc.
Blountin Nomolexico, ex Charta Eduardi IV. Reg. Angliæ.
ministellorumvoce intelligebantur cum scurræ et mimi omnes, tum qui buccinas inflare, aut musica instrumenta pulsare solebant. In Computo Hospitii Regis ann. 1317. et 1319.
le Menestrierrefertur inter alios Officiarios. In alio Ducis Normanniæ et Aquitaniæ ann. 1348. sub titulo
ceux qui jouent des naquaires, du demycanon, du cornet, guiterne Latine, de la fluste Behaigne, de la trompette, de la guiterne Moresche, et de la vielle.
Là veissies fluteours, Menestrels et jugleours.
Menestrellorumvero vox in malam partem sumpta pro nebulonibus, in Stabiliment. S. Ludov. lib. 1. cap. 32. ut
Menestrauder, Ministellum agere, nugari, in Consuetud. Insulæ tit. 1. art. 20.
Ministellos; de cujus munere, ac potestate in cæteros
Ministellos, agit Charta Henrici IV. Regis Angliæ Gallica in Monast. Anglicano tom. 1. pag. 355. Charta originalis ann. 1338 :
Je Robert Caveron Roy des Menestreuls du RoyaumeAliæ ann. 1357. et 1362 :de France.
Copin du Brequin Roy des Menestres du Royaume de France.Computum de auxiliis pro redemptione Regis Joannis ann. 1367 :
Pour une couronne d'argent qu'il donna le jour de la Tiphaine au Roy des Menestrels.
Supplicavit nobis Johannes Caumz Rex Ministrallorum nostrorum, qui versus diversas partes transmarinas transire proponit.