ministerialitas
redecimamseu decimam partem decimæ percipiendi.
In Gié quoque erat suus Ministralis, qui decimarum redecimam capiebat, ipsamque Ministerialitatem totam liberam dedit, ut Canonici ad velle suum Decimatorem ponerent.
Jure Ministerialitatistenere, ea conditione scilicet qua solent
Ministeriales: ubi observandum a jure feudali distingui. Transactio inter Henricum Comitem Palatinum et Archiepisc. Bremensem ann. 1219. apud Tolnerum Hist. Palat. inter Instr. pag. 61 :
Ministeriales autem ipsius Palatini... bona, quæ hactenus a Palatino tenuerant jure Ministerialitatis, in jure feudali ab eo receperunt.Hoc est, ni fallor, quæ ipsi prius ex ministeriis suis ratione salarii percipiebant, eadem sub beneficii seu feodi titulo eisdem deinde concessa sunt. Vide in Ministerium.