About
Menu

miramomelinus

MIRAMOMELINUS
, Dignitatis nomen Saracenorum Chaliphæ propriæ, de qua multa diximus in voce Amir : quibus addo ex Gregorio Abul Faragio in Historia Dynastiarum pag. 110. ex versione Pocockii, de Omaro Chalifa filio Omari : Cumque vocaretur Chalifa Chalifæ (Vicarius Vicarii) nuntii Dei, dixerunt, Longus est hic (titulus,) vocatus est ergo Amiral-mumnin, (Imperator credentium) atque is primus hoc titulo insignitus est. Elmunimus appellatur in Chronico Gottholusitano æra 1217. Emir Elmunimus, æra 1222.
Meremelin, in Poem. reg. Navar. tom. 2. pag. 118 : Que je ne vuil estre semblanz Meremelin, ne ses parans.

Saved

Recent