novigildum
Geldum. Lex Burgund. tit. 8. § 2 :
Si autem permissus juraverit, et post sacramentum potuerit forte convinci, in Novigildo se noverit redditurum.Adde tit. 9. tit. 19. § 11. tit. 45. tit. 76. § 2. Lex Alem. tit. 7. § 1 :
Si quis res Ecclesiæ furaverit,... tres Novigildos solvat.Tit. 72. § 1 :
Ille fur furtivum reddat Novemgeldis.Tit. 76 :
Novemgeldo solvatur.Tit. 99. § 6. 11. 15. etc.
Novem geldos componat. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 1 :
Si quis res Ecclesiæ furaverit,... de qualicumque re Niungeldos solvat, id est, novem capita restituat.Tit. 2. cap. 13. § 1 :
Triunium geldum componat, hoc est, ter novem donet homo, servus vero Niungeldo solvat.Tit. 8. cap. 1 :
Niungeldo componat, hoc est, novem capitalia restituat.In Lege Frision. tit. 20 :
Novies componere, Novem Weregildos componere. Novengeldus,in Capitulari 3. ann. 813. cap. 23. Vide
Niungeldum.
Novum redderevel
componerelegitur, pro
Nonum. Agitur enim de furtis, quæ
Nonogildocomponi consueverunt.