About Report a problem

Menu

oblationarius

OBLATIONARIUS
, Subdiaconus, interdum et Diaconus, ad cujus ministerium pertinebat Oblatas, panem scilicet et vinum, Pontifici Missam celebranti e Patriarchio deferre, et eas Archidiacono offerre. Ordo Romanus : Et suscipit (Pontifex) Oblatas de manu Presbyterorum et Diaconorum, quibus licitum est accedere ad altare : deinde Archidiaconus suscipit Oblatas duas de Oblationario, et dat Pontifici. Alibi : Ornato vero altari tunc Archidiaconus sumit amulam Pontificis de Subdiacono Oblationario regionario, et refundit super colum et in calicem. Anastasius in Gregorio III. PP. pag. 74 : Iisdem institutis disposuit, ut in cæmeteriis circumquaque positis Romæ in diebus Natalitiorum, eorum luminaria ad vigilias faciendas et Oblationes de Patriarchio per Oblationarium deportentur ad celebrandas Missas per eum quem præviderit Pontifex pro tempore Sacerdotem. Hist. Translat. S. Sebastiani n. 27 : Oblationario itaque vocato, cujus erat sortis ex Romana consuetudine aperire sepulchrum, etc. Anastas. Bibl. ad 8. Synod. art. 2. ubi δομέστικος τῶν ὑποδιακόνων apud Græcos occurrit, hæc subdit : Quem Romani Oblationarium vocant. Oblationarium Ecclesiæ Romanæ meminerunt Benno in Vita Hildebrandi, initio, Ditmarus lib. 4. pag. 43. Luitprandus lib. 6. cap. 7. Chartæ variæ apud Baronium ann. 963. n. 3. Ughellum tom. 1. Ital. Sacræ pag. 121. 125. tom. 3. pag. 712. etc. Προσφοραρίους ejusmodi Oblationarios, quibus oblationis comparandæ cura incumbebat, vocabant Græci. Cyrillus Scythopolitan. in Vita S. Sabæ : Εἰδέ τινος τῶν ἀναγκαίων λείπεσθε, πέμψει ὁ Κανονάρχης κειμήλιον, ἢ ἡμάτιον διὰ τοῦ Προσφοραρίου εἰς τὴν πόλιν.

Saved

Recent