ormesta
hoc Gildas commemorans in ~a Britanniae explanat dicens
Orosius presbyter qui librum de ~a Mundi scripsit
alibi inveni in expositione libri de ~a Mundi quod stadium continet duas leucas
Orosius Hispanus, Terraconensis presbyter, in libro de ~a Mundi
Orosius de ~a Mundi
ex Ormista,middangeardes metend
Orosius Presbyter, qui librum de Ormesta mundi scripsit, etc.Ita etiam inscribitur Pauli Orosii Historia in MS. Regio. Atque ita laudatur in Vita S. Baboleni num. 18. ex edit. Petri Chiffletii. Codices vero MSS. Collegii Navarræ Parisiensis, Monasterii Dunensis in Flandria, Vallis S. Martini Lovanii, et alii
Hormestampræferunt. Hanc in linguam Anglicam transtulisse Alvredum Regem Anglorum scribit Balæus. Sed de vocis significatione plane non constat : quidam legendum censent de
Orchestra, i. scena,
mundi: sed cum constans fere sit hæc lectio, non temere mutandum. Varias de ea conjecturas proferunt Vossius lib. 2. de Histor. Lat. cap. 14. et Bivarius ad Pseudodextrum pag. 431. qui locum Orderici non viderant. Sed vix quidpiam verosimilis, nedum certi tradunt. Vocem hanc usurpavit Stephanus Tornac. in Epist. ad Willelmum Archiep. Remensem descripta in lib. 1. Miscellan. Baluz. pag. 420 :
Ormesta est, non parabola, quam propono.Ubi
Ormestavidetur sumi pro veraci historia, cujus generis est illa Orosii. Sed et in Vita S. Euphraxiæ Virgin. num. 18. vox Græca incertæ perinde notionis, quæ ad hanc accedit, occurrit.