patitur
Præbendarius qui petierit vel acceperit Patitur, dum infirmus est, et sine licentia domo egressus fuerit ad aliquam aliam partem civitatis et non ad ecclesiam, perdet in pœnam Patitur totius temporis per quod non frequentavit ecclesiam.Concil. Mexicanum ann. 1585. ibid. pag. 408 :
De Patitur præbendatis ægrotantibus concesso.Pag. 409 :
Si quis capitularis personaliter in choro vel alibi existens sibi pro vespertino tempore vel sequenti die hoc signum Patitur apponi a punctatore petierit, illud non obtineat. Quod si obtinuerit, totidem dierum aut horarum quibus tale Patitur habuerit, emolumentis mandato præsidentis multetur. Si tamen aliquis ecclesiæ actualiter præsens adverso aliquo accidenti vel indubitato morbo correptus fuerit, idque punctator insinuaverit, ejusdem Patitur signo in quadranti valide notetur.Quod esse
ensignedicitur, in Statutis Eccl. Leichefeld. tom. 3. Monastici Anglic. pag. 244.