pernae
vulgo procellæ de montibus, dicuntur.
Appellantur et Pernæ concharum generis circa Ponticas insulas frequentissimæ : stant velut suillo crure longo in arena defixæ, hiantesque.Chron. Casin. lib. 3. cap. ult.
Coppetellæ de Pernis 3.id est, de conchis istis. Vulgo
nacre de perles. Ita vero Latinis dictæ conchæ marinæ, e quibus colliguntur margaritæ, seu uniones, quos inde
perlasvocamus, quasi
pernulas.
Quod nullus, sive vir, sive mulier.... audeat portare in vestibus, quas induerit, aliquam frisaturam de Pernis, etc.Ibid. cap. 107 :
Liceat in hujusmodi mantello posse fieri coxellos de auro filato, vel seta absque Pernis.
MitramInfra :unam cum smalto, auro et argento lapidibus et Pernis ornatam.
Item parvum chirothecarium de seta alba cum smaltis Impernatis.