About Report a problem

Menu

pertinentiae

PERTINENTIAE
. Paschalis II. PP. in Bulla ann. 1102. apud Ughellum tom. 1. Italiæ sacræ : Civitates autem fines dicimus, qui Pertinentias suas longe lateque concludunt. Galli Appartenances eadem notione dicunt. Statuta Auscior. MSS. art. 54 : Aqua et alia necessaria predictis animalibus per omnes Pertinentias et laborantias civitatis predicte. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imperatoris apud Murator. tom. 8. col. 513 : Comitatum Alesinæ ac honorem montis S. Angeli, qui erat ejusdem Principis Pertinentiæ a summo Pontifice..... obtinuerat sibi concedi. Chron. Farfense apud eumdem Murat. tom. 2. part. 2. col. 556 : Otto filius Octaviani donavit atque confirmavit in hoc monasterio terras et vineas... juxta Pertinentiam de Spongia. Adde col. 598. Vide Pertinementum.

Saved

Recent