About

Menu

plenarium

PLENARIUM
. Amalarius lib. 4. cap. 48 : In præcipuis Dominicis, in quibus cantilenæ ac officia lectionis absque recordatione transigi non possunt, ut puta per Adventum et Quadragesimam, si excellentissimorum advenerint solemnitates Sanctorum, in procrastinatione observantur : videlicet ut eodem datario quo accidit, si non potest persolvi, crastino reddatur Plenarium solenne, i. officium plenarium. Officium plenarium mortuorum, in Maceriis Insulæ Barb. tom. 1. pag. 89. id est, cum Vesperis, tribus Nocturnis et Laudibus. Vide in Officium, et infra Plenus. Plenarium, alia notione, vide in Missale 2.
In quo positum fuerit aperte docet Charta ann. 1196. in Chartul. Clarifont. ch. 76 : Quod singulis annis, revoluto anniversario die obitus mei, fiet pro me in vigilia, et commendatione et missa Plenarium servitium in conventu.
PLENARIUM
, Liber quivis, in quo aliquid plene continetur, puta quatuor Evangelia, omnes epistolæ canonicæ, etc. Charta Ludov. Pii ann. 832. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 585 : Census cunctos, tam in oleo quam in cera, sive denariis, pleniter partibus præfatæ ecclesiæ, sicut in Plenariis et breviariis ejusdem matris ecclesiæ continetur. Alia Henr. dom. de Sevelde ann. 1249. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 99. col. 2 : Ut autem adhuc dilectio, qua ipsam ecclesiam ex intimis sincere amplectimur, in effectu operum amplius elucescat, prælibatæ ecclesiæ Plenarium nostrum gloriosius, quod habemus, nobis de seculo migrante, ordinavimus insuper exhibendum. Rursum alia ejusd. Henr. ann. 1268. ibid. pag. 115. col. 2 : Addentes eidem domui pro suo decore partem reliquiarum nostrarum, id est, Plenarium, quod est sine libro Evangeliorum, etc. Invent. ann. 1387. tom. 7. Sept. pag. 807. col. 1 : In quinta tabula in parte superiori habens Plenarium S. Marci.
PLENARIUM
, Arca, theca. Chron. Tegerns. apud Oefel. tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 631. col. 1 : Hic (Marquardus abbas) anno Domini 1307. Plenarium magnum, in quo S. Quirini et aliorum reliquiæ sanctorum inclusæ fuerant, aperiens, in duo Plenaria pretiosa auro fulvo tecta et gemmis decorata reposuit ; quæ quidem Plenaria hodie habentur.

Saved

Recent