populicani
Pauliciani: sic appellati a Paulo Samosateno hæresis auctore, sive a Paulo et Joanne, ut observatum a nobis ad Alexiadem, pag. 412.
Poplicani, lib. 4. Hist. Vezeliac. pag. 644. qui
Pauliani, apud Liberatum Diacon. cap. 2. et auctorem Prædestinati. Ita porro appellarunt nostri Manichæos, qui Franciam nostram aliquamdiu erroribus suis inquinarunt, maxime in Aurelianensi provincia, Roberto Rege regnante, de quibus Gesta Synodi Aurelianensis ann. 1017. edita tom. 2. Spicilegii Acheriani, et Excerpta ex Tabulario S. Petri Carnot. edita a Labbeo tom. 2. Miscellan. pag. 562. Hacce postea appellatione Valdenses hæreticos donarunt, quod quædam ex dogmate Manichæorum, quædam ex erroribus Origenis, plurima etiam de suo confinxissent, ut est in Magno Chronico Belgico ann. 1208. quod scilicet duo Principia, ut Manichæi agnoscerent, ut est apud Ermengardum contra Valdenses cap. 2. Vide Concilium Lateranense III.
Populicanorumcrebra est mentio apud Albericum in Chron. MS. ann. 1148. in Chronico Vezeliacensi apud Labbeum tom. 1. Bibl. ann. 1167. 1181. et 1198. in Chron. S. Mariani Autisiod. ann. 1181. et 1198. in M. Chron. Belg. ann. 1147. et 1197. ex eodem Alberico, ut et apud alios scriptores quos laudamus in Notis ad Willharduinum, pag. 342. ubi etiam de
Publicanis, quorum meminere iidem scriptores. Radulphus Coggeshalensis in Chron. MS. :
Temporibus Ludovici Regis Franciæ, qui genuit Philippum, cum error quorumdam hæreticorum, qui vulgo appellantur Publicani, per plures provincias Galliæ disserperet, etc.
Publicani quidam hæretici in Francia exorti sunt sub Philippo III. Rege, Gregorio PP. X. circa annum 1274. Hi parvulos non baptizandos dicebant, donec intelligibilem ætatem attigissent ; negabant suffragia Sanctorum et orationem pro mortuis.
hæreticis, lib. 2. cap. 13.
Popelicanvertere.
Merveille est coment homs Devient Popelicans. Il n'estoit hom ne feme, Quand Dieu forma Adan.