About

Menu

pragenses

PRAGENSES
, Moneta urbis Pragæ. Memorantur in Charta ann. 1296. et in alia ann. 1328. apud Schlegel. in Dissert. de Nummis antiq. Gothanis, etc. Charta ann. 1327. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 480 : Nos vero vice versa pro dotalitio sæpe dicti filii nostri xv. millia marcarum argenti, ita quod quælibet ad valorem lvi. Grossorum Pragensium se extendat, tenebimur assignare.

Saved

Recent