pragmaticum
Pragmaticum rescriptum, seu
Sanctio pragmatica, dicitur, quæ adhibita diligenti causæ cognitione ex omnium procerum consensu in modum sententiæ ultro a Principe conceditur, aut fertur. Sanctus Augustinus Collat. III. cum Donatistis cap. 2.
Pragmaticum rescriptum, quod supra
præceptum Imperialedicitur. Collatio III. Carthag. cap. 38 :
Peritiam sanctitatis vestræ arbitror non latere Pragmaticis rescriptis preces inseri non solere.Adde cap. 39.
Pragmaticum præceptum, in Charta Ottonis Imper. ann. 977. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 198.
Edictum Pragmatica sanctione corroboratum, in Diplom. Freder. I. Imper. ann. 1173. apud Miræum tom. 2. pag. 1178.
Cui Rex, ut erat largissimus, omnes suæ Ecclesiæ facultates concessit, et per suum Pragmaticum postulata firmavit.Aimoinus lib. 1. Hist. Franc. cap. 17 :
Et ut ipsi posteri eorum illum possiderent locum, per suum firmavit Pragmaticum.Vide Ughellum tom. 4. pag. 483. 789. et Salmasium ad Capitolinum pag. 259.
Eundem locum per Pragmaticam Regis Childerici Constitutionem prærogativa emunitatis libertate communiri impetravit.
Declaramus, atque Pragmatica Sanctione, nostraque authoritate declaramus, etc.Vide Metropolim Sallsburg. tom. 1. pag. 350.
Prædictorum igitur privilegiorum tenore considerato, ad notitiam futurorum placuit nobis in hoc Pragmatico confirmari et annotari possessiones, quæ in prædictis et in aliis Regum privilegiis continebantur, quas præsentialiter ejusdem cœnobii fratres gratia Dei secure et quiete possident.