proprium
Proprietas. Auctor Queroli :
Datum tibi est de Proprio nihil habere.Charta Chlodovei Regis apud Rover. in Reomao pag. 30 :
Tam ex munere nostro, quam de paterno et Proprio, aut de conlato populi, seu de quolibet adtracto aliquid auferre præsumat.Capitulare 1. ann. 812. cap. 1 :
Ut omnis liber homo qui 4. mansos vestitos de Proprio suo sive de alicujus beneficio habet, etc.Charta Lotharii Imper. apud Beslium pag. 260 :
Curtes duas cum suis appenditiis nostro daremus præcepto, et duos quod alodos nuncupant ejusdem loci incolæ, et sua Propria, etc.Charta sub Odone Rege in Tabular. Abb. Belliloci in Lemovic. n. 118 :
Cedo ad ipsum locum sanctum aliquid de Propriis rebus meis quæ per parentes mihi justissime obveniunt.Charta Pipini Reg. Aquitaniæ ann. 842. in eodem Tabulario num. 5 :
Concedimus eidem fideli nostro Rodulpho nomine ad Proprium quasdam res juris nostri, quæ sunt sitæ in orbe Lemovicensi, in pago Asnacense... et de nostro jure in jus ac potestatem illius solemni donatione transferimus, ita ut videlicet quidquid ab hodierna die et tempore exinde pro sua utilitate atque commoditate jure proprietario facere decreverit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi.Alia Charta ejusdem Pipini ann. 848. in eodem Tabul. n. 6 :
Concedimus itaque eidem venerabili Episcopo ad Proprium quasdam res juris nostri... ut quidquid exinde ab hodierna die facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi, donandi, vendendi, commutandi, sive hæredibus relinquendi.Charta Rodulfi Comitis Cadurcensis ann. 788. in eod. Tabul. n. 176 :
Tradimus vobis atque transfundimus ad habendum et possidendum Proprio jure.Adde Appendicem ad Capitular. num. 108.
In Proprium habere, in Capitul. Caroli C. tit. 43. § 5.
Ad Proprium habere, in Charta ejusdem Caroli apud Beslium in Comit. Pictav. pag. 177. Ibid. :
In compensationem harum rerum dedit idem Comes ex suo Proprio partibus S. Hilarii, etc. In Proprium tradere,in Charta Ottonis III. Imp. ann. 1001. in Privilegiis Ecclesiæ Hammaburg.
Largiri ad Proprium, in alia Lotharii Regis apud Beslium pag. 252. 259.
Ad Proprium facere, in Præcepto Caroli M. pro Hispanis ann. 812.
Proprium et hæreditasopponuntur
Beneficio, in Charta Divisionis Imp. Lud. Pii ann. 814. cap. 8.
PropriumRegis, seu uti vocamus
Domanium, in Lege Longob. lib. 1. tit. 34. § 3.
Cum Giemum castrum..... quod erat de feodo Autisiodor. Ecclesiæ in Proprietatem regiam devenisset, etc.Vide Alodus et Proprietates.
-
…, quae conlegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror. Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta ,…
Cicero, de Oratore
-
…ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii ; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant ,…
M. Tullius Cicero, Academica
-
…Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus. tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. v. K. Sext. ex castris. Scr. Romae circ. vii…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…obscurare dicendo. sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et ea quae propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore videtur, altera…
Cicero, pro Cluentio
-
…quisquam divinorum aut respondere soleat aut consuli, quid bonum sit, quid malum, quid neutrum sunt enim haec propria philosophorum. quid de officio num quis haruspicem consulit, quem ad modum sit cum parentibus, cum fratribus ,…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum. cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. id enim est…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…, inquit Catule Caesar ; ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire Quot historicos nominavit Quam scienter, quam proprie de uno quoque dixit Id me hercule inquit Catulus admirans illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar…
Cicero, de Oratore
-
…potius solus esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, exsistuntque in…
M. Tullius Cicero, De Officiis